De Admirandis, Pag. 412
 
Vanini, De Admirandis

/p. 412/ atque his futilibus superstitionibus Sacerdotes

populum eludebant. Alex. – At Pyrrhus,

Epirotarum Rex, cum e Locris Proserpinae thesauro

pecunias substulisset, naufragij multatus

est calamitate. I. C. Dionysius eiusdem

Locrensis Proserpinae thesaurum compilarat,

secundis tamen ventis postmodum navigavit,

atque ita Deis irridendo socios alloquebatur:

«Videte quam prospera a Dijs immortalibus sacrilegis

navigatio detur».

DIALOGUS LVI.

De augurijs.

Alex. –

Quid de priscorum augurijs et

auspicijs credendum existimas?

I. C. – Fabulae sunt Sacerdotumque

illusiones ad laudis et lucri

aucupium Ethnicorumque Principum

figmenta ad plebem metu Superni

Numinis in servitio detinendam. Alex. – Quae

te movent rationes ad auguria vetustate robusta

pervertenda? I. C. – Fulgidissimum Illustrissimae

Sanctissimaeque Dominicanae Religionis

sidus Aquinas, Angelicus Doctor nuncupatus,

imo et Doctorum Angelus et Angelorum Doctor

(«multa – inquit Paulus – per Ecclesiam

Dei Principibus et Potestatibus innotescunt»)

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum